- GELLUS Joh. Baptista
- GELLUS Joh. BaptistaFlorentinus, sartor et Latinae Linguae rudis, alter tamen fundator ac praecipuum decus Academiae Florentinae, ingenii ope, evasit. Scripsit vernaculo sermone, et ex Iatino Italice vertit varia, de quibus vide Anton. Teissier in Elogiis. Ioh. Matth. Toscanus Peplo Italiae de illo:Quae Calamo aeternos conscripsit dextera libros,Saepe heac cum gemino forfice rexit acum.Induit hic bominum peritura corpora veste,Sensa tamen libris non peritura dedit.Obiit A. C. 1563. iam senex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.